- HERBA Medica
- HERBA MedicaGallis Sainfoin: Chaldaeo Interpreti apud Hiob. c. 6. v. 5. An rudit onager apud teneram herbam boatne bos ad faraginem suam, Isapbsatha: Arabice Ratba, cum est recens et Coth, cum est arida, Plin. sic describitur l. 18. c. 16. Medica, externae etiam Graeciae, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit: sed vel inprimis dicenda. Tanta dos eius est, cum uno satis amplius, quam tricenis annis duret. Similis est trifolio, caule foliisque geniculata: quidquid in caule assurgit, folia contrahuntur. Unum de ea et cytiso volumen Amphilochus fecit confusum. Solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno: mox aratum et occatum integitur crate iterum et tertium —— Ita praeparato seritur mense Maio ——— Secatur incipiens florere et quoties refloruit. Id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. In semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est, usque ad trimatum. Dari non ad satietatem debet. Et viridis utilior est. Vide quoque Theophrast. Hist. l. 8. c. 8. Columellam l. 2. c. 12. Dioscorid. Alios: e quibus Dioscorides. Μηδικὴ, inquit, ἔοικε μεν` ἄρτι φυομεν´η τριφύλλῳ τῇ εν χορτοκοπίοις,προάγουσα δὲ ςτενοφυλλοτερα γίγνεται. Medica, cum recens prodit, similis eft trifolio pratensi: at cum assurgit, foliis fit angustioribus. Aristot. si credimus Hist. l. 3. c. 21. Medica herba si vaccis detur, et reliquis animalibus, quae ruminant, copiam lactis exstinguet. Contra Sotion in Geoponicis l. 17. hac herba nutritas boves lactantes plus lactis habere affirmat. Certe apud Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 11. bos Ounphis in Aegypto Ϛιτεῖτας πόαν Μηδικην`, herbâ Medicâ pascitur; quasi sacro bovi saginando nulla aptior crederetur Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 31. Inde Catastegona, quasi Herbae Medicaeregio, dictus est in media Nisaeus campus, de quo vide infra ubide Nisaeis equis. De Herba Paradisi, vide in voce Folium, item Malabathrum; de Herba Sabina, infra in voce. Strab. l. 11. p. 525.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.